monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 2, 13
Divisio. LATRO in has quaestiones divisit: an per legem fieri sacerdos non possit; etiamsi lex illi non obstat, (an) tamen sacerdotio indigna sit. an lege prohibeatur, in haec duo divisit: an casta sit, an pura sit. an casta sit, in haec divisit: utrum castitas tantum ad virginitatem referatur an ad omnium turpium et obscenarum rerum aestimationem: puta enim virginem quidem esse te sed contrectatam oculis omnium; etiamsi citra stuprum, cum viris tamen volutatam: es casta talis, qualis videri potest cui lex nocere vult matrem quoque incestam? etiamsi ad virginitatem tantum refertur castitas, an haec virgo sit.